- VULTUR
- VULTURa volatu Latinis, uti vult Becmannus in Origg. L. L. qui qualis sit, vide supra ubi de avium Volatu: an a vultu, quod perspicacissimus? Graecis γὺψ, item αἰγυπιὸς, quô nomine tamen proprie vultur niger venit, quem Hebr. daja appellant, ut videre est Deuteron. c. 14. v. 17. ubi de mundis avibus; cum iidem vulturis aliud genus, quod magna ex parte album est, racham, a misericordia nomine impositô, vocent, qua de re aliquid infra. Praevalent autem vulturum nigri, Plin. l. 10. c. 6. Unde ab atro vulture rodi, una e gravissimis Inferorum apud Poetas poenis est. Iuvenalis, Sat. 13. v. 51.----- nec saxum aut vulturis atriPoena -----Medici quoque atrô vulture libentius in pharmacis suis utuntur, uti docet Sammonicus, c. 14. ubi ad oculorum dolorem mitigandum adhiberi vult,----- vulturis atriFella -----Vide quoque c. 34. ubi de εὐτοκία, etc. 58. ubi de Comitiali morbo. Est autem avis rapax, et si vulgo credendum, maxime immanis: utpote quae humanâ carne vescitur. Certe Vultur, mortalium antiquissimis pro tumulo fuit: unde τάφοι ἔμψυχοι dicti, Hermogen. περὶ Ι᾿δεῶν, c. περὶ σεμνότητος, Παρὰ δὲ τοῖς ὑποξύκοις τούτοισι σοφιςταῖς πάμπολλα εὕροις ἂν, τάφους τε γὰρ ἐμψύχους τοὺς γύπας λέγουσιν, ὧνπερ εἰσὶ μάλιςτα ἄξιοι. Postea, iis obiecta cadavera, genus poenae fuit: Ennius de Metio Fuffetio quadrigis distracto:Volturus in silvis miserum mandebat hemonent,Heu quam crudeli condebat membra sepulchro!Vide Ioh. Meursium, Comment. in Lycophron. Certe Vulturum videas ἀγέλας μυρίας τοῖς ςτρατοπέδοις παρεπομεν´ας, innumeros greges exercitus sequentes, ut ait Basilius, Hexaem. Homil. 8. quod in specie de castris Marii, habes apud Plut. in eo, de bello, quod in Apulia contra Baiazethem parabatur, apud Petrum Bembum, Histor. Venet. l. 5. ut videl. cadavera depascantur, ad quorum loca triduo ante, aut biduo eos volare, scribit Plinius, ibid. Unde cum Vulturibus parasitos conferens Plautus, Truculento, Actu 2. sc. 3. v. 16.Illud est, ait: vide ut iam, quasi volturii, triduePrius praedivinant, quo die esuri sient.Atque hinc inter inauspicatas aves numerata, ut quibus et amissio Regni Tarquinio significata sit: aliasque a Vulturibus fuisse aves credunt nonnulli, quarum auspiciô Romam conditam fuisse legimus. At 12. fuisse Vultures, qui Romulo fecerint Urbis condendae omen, plerique Auctores scribunt. Lucanus, l. 7. Pharsal. v. 437.Vulturis ut primum laevô fundata volatuRomulus infami complevit moenia ludô.Aurel. Prudentius in Romano Mart. v. 612.Antiquitatem Romuli et MavortiamLupam renarras, primum et omen Vulturum.Sidon. Apollinaris, Carm. 7.Quid rogo bisseno mibi Vulture Thuscus aruspex, etc.Et Varro apud Censorinum, de die Natali, c. 17. ex visis illis Vulturibus spatium Urbis duraturae conicit, notaque Praedictio Vectii Valentis Auguris, Romam 12. vulturum auspiciô conditam, 1200. ann. duraturam: quam ad A. C. 455. mox a morte Valentiniani III. Imperator. Occidentalium et Romae veteris ultimi, cum Gensericus Wandalorum Rex Romam iam secundâ vice captam incendit, fuisse impletam, statuit Ios. Medus. Et certe tum numerus Regum, de quibus Apoc. c. 17, nuper in vetete territorio Romano exortorum, ad numerum denarium excrevit, ut alibi vidimus ex praefato Medo de Apostas. novis. tempor. Sed et Caesari et Augusto, novam Urbem condituris, par vulturum numerus apparuit, apud Iul. Obsquentem, et Sueton. Octavio, c. 95. E quibus id obiter perspicere est, vulturem avem gregalem esse, contra rapacium reliquatum naturam. Und eGesnerus, Vultures, inquit, soli uncunguium gregatim degunt, ita ut aliquando quinquaginta in uno grege appare ant, ut in Aegypto se observâsse, Bellonius scribit. Porro etiam Vulturem in aedem Iovis aut Deorum volâsse, prodigii locô habitum esse, Vulturesque, corvos et aquilas, si coiissent, conflictus et caedes indubias denuntiare aiunt, Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 9. Contra Romanos Vulturibus maxim e in auguriis usos fuisse, docet et Plutarchus rationesque rei exponit, Quaestion. Roman. Quaest. 93. ubi ait: Herodotus refert. herculem in capiendis auspiciis, inprimis esse oblatis delectatum Vulturibus, eo quod avium omnium carnivorarum hanc censeret iustissimam, Prunum, quia nihil animatum tangit aut necat, sed solis vescitur cadaveribus. Deinde, quod sui generis cadavera praeterit. Nemo enim conspexit avem a Vulture gustari: cum aquilae et accipitres maxime persequantur eas et occidant. Atqui secundum Aeschylum,Quî pura avis sit, si qua avem vorav rit?Ad haec, avis haec minime omnium hominibus nocet, cum neque fruges perdat, reque plantas, neque ullum animal mansuelum laedat. Eadem in Romulo legas. Unde concludit, vulturem omnium sui generis animalium esse δικαιότατον, καὶ ἀβλαβεςτατον, iustissimum et minime noxium. Quae causa, quod non solum pro fausta alite Romanis haec fuerit, sed eriam, quod Indos mottuorum suorum corpora, non in peonam, sed honoris ergo, vulturibus obiecisse, auctor est Sextus Philos Pyrrhoniar. Hypothes. l. 3. c. 14. Quale quid in usu fuisse, etiam apud Persas, probat Brissonius, de Regn. Pers. l. 2. idemque factitâsse Hispanos, testatur Silius Ital. l. 13. v. 471. ubi de iis, qui in bello sortiter dimicantes occubuerant,Tellure, ut perhibent, is mos antiquus Iberâ,Exanima obscenus consumit corpora vultur.Et Baccaeos, h. e. Vaccaeos in specie, Aelianus, Histor. l. 10. c. 22. ubi apud Aegyptios, Vulturem esse Iunoni sacrum, et eius pennis ornari caput Isidis, ac τῶ προπυλαίων ὀρόφους, vestibulorum fastigia addit. Quid quod Horus Apollo Aegyptios eosdem matrem aut misericordem pictô vulture significâsse in Hieroglyphicis ait: quippe, quem propriô exsectô femore pullis suis praebere sanguinem suum exsugendum, ne cibi penuriâ conficiantur, tradit l. 1. c. 11. suffragante Pisidâ v. 1064. Quae vera ratio nominis Hebraei praefati racham: cuius historiam Patres interpolâtunt, ut pelecano tribuerent, quod vulturis erat proprium, uti pluribus docet Bochartus, Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 27. ubi inter alia, etiam reliquas aves eum ab accipitre tueri, et proin pii elogiô insigniti a Cassiodoro, l. 2. Epist. 19. adnotat. Effugere tamen non potuit Vultur, quin avidus dicatur Catullo, Epigramm. 109. v. 4. et Senecae in Agamemn. a qua eius indole Vultures dicti Testamentorum captatores, ut Origeni annotatum, Homil. 7. in Levit. Imo et Imperatores praedae inhiantes ac avatos provinciarum praefectos Vulturios Cicero pro Sextio et alibi vocat. Gerh. Ioh. Vossius, de Idol. l. 3. c. 85. Sed et unguenti odore offenditur, rosacei inprimis, quô et exanimari, testes sunt, Aristoteles in Mirab. Theophrastus, de Causis plantar. c. 4. Plin. l. 11. c. 53. Alii. Quod vero apud Aegyptios Vulcani Minervaeque symbolum hae avis fuit, quorum ille ἀπάτωρ Poetis, haec ἀμάτωρ Euripid. in Phaenissis dicta, hinc est, quia omnes Vultures, absque coniugis operâ, pullos generare primi erediderunt. Quae opinio ab illis ad Graecos, a Graecis ad Christianos propagata est, e quibus Basilius non dubitat, ex Vulturum citra marem conceptu, firmate conceptionem B. Virgihis. Sed errorem solide refellit Albertus M. qui ait, inter Treviros et Vangionum urbem, quae Wormatia dicitur, saepe conspectum, eos inter se misceri: Ubi et testatur, eosdem hîcvideri quotannis nidifi cantes, atque ex congestis in nidos cadaveribus foedum spargi odorem: quibus refellitur, quod in Geoponicorum Collectan. legimus, non nidificare Vultures, etc. Vide iterum Voss. l. cit. c. 78. Porro visus symbolum quoque Vulturem esse, discimus ex Oro, Hieroglyph. l. 1. c. 11. dicente, Aegyptios ad significandum visum, Vulturis uti hieroglyphicô. Interim Vossius assentitur iis, qui Vulturem censent visu ab aquila vinci. Imo quod uterque longe adeo sibi subiecta conspiciat, non tam ab organi praestantia esse censet, quam ex sublimi volatu, quod iudicium etiam Isidori est, Origin. l. 12. c. 7. etc. Similes Vulturibus, inter aquilas, percnopteri sunt, aquilae degeneres et vulturinâ specie, atque ex aquilae et vulturis adulterio natae, hincque γυπαίετοι dictae: quas aquilarum nomine indigitari Matth. c. 24. v. 28. et Lucae, c. 17. v. 37. ubi aquilas ad cadaver congregari dicitur, censet idem Bochartus, ubi supra, l. 2. c. 10. Ut et hoc addam, ala Vulturis, quod volatu valeat sublimi, apud Hebraeos, in pretio fuit, unde filiam alae avem hanc Onkelos vocat. Sed et in Aegypto, domorum vestibulis alas eiusaffixas, indicium nobilis, ac vetusti generis fuisse, supra innuimus, et pluribus docet Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 24. etc. De lapide ἐυτοκίῳ seu ὠκυτοκίῳ ex India a vulturibus afferri solito, secundum Recentiorum sententiam, Hieronymi, seu quisquis Auctor est Epistolae De cereo Paschali, Eustathii in Hexaem. Aliorum, quod soli aquilae Veteres ascripsêre, ἀετίτην hinc i. e. aquilinum lapidem appellantes: de Tityi vulture in Fabulis, idem significante, quod in Sacris vermis non moriens, vide eundem Bochartum, d. l. et plura de Vulturis, apud Aegyptios veteres in Hieroglyphicis usu, apud Nic. Causivum, Symbolicâ Aegyptior. Sap. uti de Agrio, Polyphontes filio, in vulturem mutato, Anton. Liberalem, ex Boei Ornithog. Adde qui de Avibus ex professo scripserunt, iam ex parte supta passim laudatos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.